monumenta.ch > Augustinus > 63 > 108 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 81, 7
Proinde ut hoc vitium sanetur, ex ipsius prophetae persona dicitur: Surge, Deus, iudica terram. Tumuit enim terra, cum te crucifigeret; surge a mortuis, et iudica terram. Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus: quid, nisi terram? hoc est, eos qui terrena sapiunt; sive ipsum affectum in credentibus terrenae cupiditatis et elationem absumens ; sive non credentes, terram conterendam perdendamque discernens. Sic per membra sua, quorum conversatio in coelis est, iudicat terram, et disperdit in omnibus gentibus. Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: quia et hoc non inconvenienter accipitur, neque ut simul utrumque sit quidquam repugnat. Fit ergo haereditas eius per charitatem, quam suis praeceptis et gratia misericorditer excolendo, terrenam disperdit cupiditatem.